2 Kings 20

RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura praesciens ante saecula, decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc praescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suae justitiae et meritis deputavit. Nec praefixum in praescientia Dei tempus vitae prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum praedixit, ante poenitentiam illius praescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur. RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus. . RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebraei ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitae spatia pro vitae spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit. . ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebraei, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritae quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiae acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae suae memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne hoc in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quae haberet in potestate sua, inter quae praecipua erat templi supellex. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quae aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferae species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. etc. quod apud Hebraeos pro re frequenter accipitur Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat. RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine. . etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.
Copyright information for VulgGlossa